Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[72]
Cum in hoc statu res esset inter procationem matris
et metum fili, fortene an fato ego aduenio pergens Alexandream. dixissem hercule ‘quod utinam numquam euenisset,’ ni me uxoris meae respectus prohiberet. hiemps
anni erat. ego ex fatigatione itineris aduectus apud Appios istos amicos meos, quos honoris et amoris gratia
nomino, aliquam multis diebus decumbo. eo uenit ad me
Pontianus; nam fuerat mihi non ita pridem ante multos
annos Athenis per quosdam communis amicos conciliatus
et arto postea contubernio intime iunctus. facit omnia
circa honorem meum obseruanter, circa salutem sollicite,
circa amorem callide; quippe etenim uidebatur sibi peridoneum maritum matri repperisse, cui bono periculo
totam domus fortunam concrederet. ac primo quidem
uoluntatem meam uerbis inuersis periclitabundus, quoniam [p. 80]
me uiae cupidum et conuersum ab uxoria re uidebat,
orat, saltem paulisper manerem: uelle se mecum proficisci. hiemem alteram propter Syrtis aestus et bestias
opperiendam, quod illam mihi infirmitas exemisset. multis
etiam precibus meis Appiis aufert, ut ad sese in domum
matris suae transferar; salubriorem mihi habitationem
futuram; praeterea prospectum maris, qui mihi gratissimus est, liberius me ex ea fruiturum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.