Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[68]
Nunc dum ordinem rei breuiter persequor et efficio,
ut ipse Aemilianus re cognita falso se ad inuidiam meam
inductum et longe a vero aberrasse necesse habeat confiteri, quaeso, uti adhuc fecistis uel si quo magis etiam
potestis, ipsum fontem et fundamentum iudicii huiusce
diligentissime cognoscatis.
Aemilia Pudentilla, quae nunc mihi uxor est, ex quodam Sicinio Amico, quicum antea nubta fuerat, Pontianum
et Pudentem filios genuit eosque pupillos relictos in
potestate paterni aui—nam superstite patre Amicus
decesserat—per annos ferme quattuordecim memorabili
pietate sedulo aluit, non tamen libenter in ipso aetatis
suae flore tam diu uidua. sed puerorum auus inuitam [p. 76]
eam conciliare studebat in ceterum filios suos Sicinio
Claro eoque ceteros procos absterrebat; et praeterea minabatur, si extrario nubsisset, nihil se filiis eius ex paternis
eorum bonis testamento relicturum. quam condicionem cum
obstinate propositam uideret mulier sapiens et egregie pia,
ne quid filiis suis eo nomine incommodaret, facit quidem
tabulas nubtiales cum quo iubebatur, cum Sicinio Claro,
uerum enimuero uariis frustrationibus nuptias eludit eo
ad, dum puerorum auus fato concessit relictis filiis eius
heredibus ita, ut Pontianus, qui maior natu erat, fratri
suo tutor esset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.