Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[64]
At tibi, Aemiliane, pro isto mendacio duit deus iste
superum et inferum commeator utrorumque deorum malam
gratiam semperque obuias species mortuorum, quidquid umbrarum est usquam, quidquid lemurum, quidquid manium,
quidquid laruarum, occulis tuis oggerat, omnia noctium
occursacula, omnia bustorum formidamina, omnia sepulchrorum terriculamenta, a quibus tamen aeuo et merito
haud longe abest. ceterum Platonica familia nihil nouimus nisi festum et laetum et sollemne et superum et
caeleste. quin altitudinis studio secta ista etiam caelo
ipso sublimiora quaepiam uestigauit et in extimo mundi
tergo stetit. scit me uera dicere Maximus, qui τὸν ὑπερουράνιον τόπον et οὐρανοῦ νῶτον legit in Phaedro diligenter. idem Maximus optime intellegit, ut de nomine
etiam uobis respondeam, quisnam sit ille non a me primo,
sed a Platone βασιλεύς nuncupatus: περὶ τὸν πάντων βασιλέα
πάντ᾽ ἐστὶ καὶ ἐκείνου ἕνεκα πάντα, quisnam sit ille basileus,
totius rerum naturae causa et ratio et origo initialis, [p. 72]
summus animi genitor, aeternus animantum sospitator, assiduus mundi sui opifex, sed enim sine opera opifex, sine
cura sospitator, sine propagatione genitor, neque loco neque tempore neque uice ulla comprehensus eoque paucis
cogitabilis, nemini effabilis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.