Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[60]
Omnes hoc, antequam fieret, cognouimus, et potui denuntiatione impedire, nisi scirem mendacium tam stultum
potius Aemiliano, qui frustra redimebat, quam mihi, qui
merito contemnebam, obfuturum. uolui et Aemilianum
damno adfici et Crassum testimonii sui dedecore prostitui.
ceterum nudiustertius haudquaquam occulta res acta est
in Rufini cuiusdam domo, de quo mox dicam, intercessoribus et deprecatoribus ipso Rufino et Calpurniano. quod
eo libentius Rufinus perfecit, quod erat certus ad uxorem
suam, cuius stupra sciens dissimulat, non minimam partem praemii eius Crassum relaturum. uidi te quoque,
Maxime, coitionem aduersum me et coniurationem eorum
pro tua sapientia suspicatum, simul libellus ille prolatus
est, totam rem uultu aspernantem. denique quamquam
sunt insolita audacia et importuna impudentia praediti
tamen testimonio Crassi, cuius oboluisse faecem uidebant, [p. 68]
—nec ipsi ausi sunt perlegere nec quicquam eo niti.
uerum ego ista propterea commemoraui, non quod pinnarum formidines et fuliginis maculam te praesertim iudice
timerem, sed ut ne impunitum foret Crasso, crassum
quod Aemiliano, homini rustico, fumum uendidit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.