[p. 7] quaeso, quid habent isti uersus re aut uerbo pudendum, quid omnino quod philosophus suum nolit uideri? nisi forte in eo reprehendendus sum, quod Calpurniano puluisculum ex Arabicis frugibus miserim, quem multo aequius erat spurcissimo ritu Hiberorum, ut ait Catullus, sua sibi urina ‘dentem atque russam pumicare gingiuam.’
Calpurniane, salue properis uersibus.
misi, ut petisti, tibi munditias dentium,
nitelas oris ex Arabicis frugibus,
tenuem, candificum, nobilem puluisculum,
complanatorem tumidulae gingiuulae,
conuerritorem pridianae reliquiae,
ne qua uisatur tetra labes sordium,
restrictis forte si labellis riseris.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6]
Primo igitur legerunt e ludicris meis epistolium de
dentifricio uersibus scriptum ad quendam Calpurnianum,
qui cum aduersum me eas litteras promeret, non uidit
profecto cupiditate laedendi, si quid mihi ex illis fieret
criminosum, id mihi secum esse commune. nam petisse
eum a me aliquid tersui dentibus uersus testantur:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.