Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[20]
Possum equidem tibi et ipsius nominis controuersiam
facere, neminem nostrum pauperem esse qui superuacanea
nolit, possit necessaria, quae natura oppido pauca sunt.
namque is plurimum habebit, qui minimum desiderabit; [p. 23]
habebit enim quantum uolet qui uolet minimum. et
idcirco diuitiae non melius in fundis et in fenore quam
in ipso hominis animo aestimantur, qui si est auaritia
egenus et ad omne lucrum inexplebilis, nec montibus auri
satiabitur, sed semper aliquid, ante parta ut augeat, mendicabit. quae quidem uera confessio est paupertatis; omnis enim cupido acquirendi ex opinione inopiae uenit, nec
refert, quam magnum sit quod tibi minus est. non habuit tantam rem familiarem Philus quantam Laelius, nec
Laelius quantam Scipio, nec Scipio quantam Crassus Diues,
at enim nec Crassus Diues quantam uolebat; ita cum
omnis superaret, a suamet auaritia superatus est omnibusque potius diues uisus est quam sibi. at contra hi
philosophi quos commemoraui non ultra uolentes quam
poterant, sed congruentibus desideriis et facultatibus iure
meritoque dites et beati fuerunt. pauper enim fis appetendi egestate, diues non egendi satietate, quippe qui
inopia desiderio, opulentia fastidio cernuntur. igitur,
Aemiliane, si pauperem me haberi uis, prius auarum esse
doceas necesse est. quod si nihil in animo deest, de
rebus extrariis quantum desit non laboro, quarum neque
laus in copia neque culpa in penuria consistit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.