Diuus Adrianus cum Voconi amici sui poetae tumulum uorsibus muneraretur, ita scripsit: ‘lasciuus uersu, mente pudicus eras,’ quod nunquam ita dixisset, si forent lepidiora carmina argumentum impudicitiae habenda. ipsius etiam diui Adriani multa id genus legere me memini. aude sis, Aemiliane, dicere male id fieri, quod imperator et censor diuus Adrianus fecit et factum memoriae reliquit. ceterum Maximum quicquam putas culpaturum, quod sciat Platonis exemplo a me factum? cuius uersus quos nunc percensui tanto sanctiores sunt, quanto apertiores, tanto pudicius compositi, quanto simplicius professi; namque haec et id genus omnia dissimulare et occultare peccantis, profiteri et promulgare ludentis est; quippe natura uox innocentiae, silentium maleficio distributa.
nam castum esse decet pium poetam
ipsum, uersiculos nihil necesse est?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[11]
Sed sumne ego ineptus, qui haec etiam in
iudicio? an uos potius calumniosi, qui etiam haec in
accusatione, quasi ullum specimen morum sit uersibus
ludere? Catullum ita respondentem maliuolis non legistis:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.