This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
In summo per caudas earum esse dicitur item serpens est porrecta, e qua stella quae dicitur polus elucet contra caput maioris septentrionis; namque qua est proxume draconem, circum polum caput eius involvitur. ima vero circum cynosurae caput iniecta est flexu porrectaque proxime eius pedes. haec autem intorta replicataque se attollens reflectitur a capite minoris ad maiorem, circa rostrum et capitis tempus dextrum
* * * item supra caudam minoris pedes sunt Cephei, ibique ad summum cacumen facientes stellae sunt trigonum paribus lateribus. insuper arietis signum septentrionis †autem minoris et Cassiepiae simulacri complures sunt stellae confusae. Quae sunt ad dextram orientis inter zonam signorum et septentrionum sidera in caelo disposita, dixi esse; nunc explicabo, quae ad sinistram orientis meridianisque partibus ab natura sunt distributa.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.