previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Idem Massilienses quoque ad hoc tempus usurpant, disciplinae grauitate, prisci moris obseruantia, caritate populi Romani praecipue conspicui. qui tres in eodem manumissiones rescindere permittunt, si ter ab eodem deceptum dominum cognouerunt. quarto errori subueniendum non putant, quia sua iam culpa iniuriam accepit, qui ei se totiens obiecit.

Eadem ciuitas seueritatis custos acerrima est, nullum aditum in scaenam mimis dando, quorum argumenta maiore ex parte stuprorum continent actus, ne talia spectandi consuetudo etiam imitandi licentiam sumat. omnibus autem, qui per aliquam religionis simulationem alimenta inertiae quaerunt, clausas portas habet, et mendacem et fucosam superstitionem submouendam esse existimans. ceterum a condita urbe gladius est ibi, quo noxii iugulantur, rubigine quidem exesus et uix sufficiens ministerio, sed index in minimis quoque rebus omnia antiquae consuetudinis monumenta seruantium.

Duae etiam ante portas eorum arcae iacent, altera qua liberorum, altera qua seruorum corpora ad sepulturae locum plaustro deuehuntur sine lamentatione, sine planctu. luctus funeris die domestico sacrificio adhibitoque necessariorum conuiuio finitur: etenim quid adtinet aut humano dolori indulgeri aut diuino numini inuidiam fieri, quod inmortalitatem suam nobiscum partiri noluerit?

Venenum cicuta temperatum in ea ciuitate publice custoditur, quod datur ei, qui causas sescentisid enim senatus eius nomen estexhibuit, propter quas mors sit illi expetenda, cognitione uirili beniuolentia temperata, quae neque egredi uita temere patitur et sapienter excedere cupienti celerem fati uiam praebet, ut uel aduersa uel prospera nimis usis fortunautraque enim finiendi spiritus, illa, ne perseueret, haec, ne destituat, rationem praebueritconprobato exitu terminetur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: