Leo mansuetus
Quid tibi nunc strata 1 mansuescere profuit ira?
quid scelus humanasque animo dediscere caedes
imperiumque pati et domino parere minori?
quid? quod abire domo rursusque in claustra reverti
5suetus et a capta iam sponte recedere praeda
insertasque manus laxo dimittere morsu?
occidis, altarum vastator docte ferarum,
non grege Massylo curvaque indagine clausus,
non formidato supra venabula saltu
10incitus aut caeco foveae deceptus hiatu,
sed victus fugiente fera. stat cardine aperto
infelix cavea et clausas circum undique portas
hoc licuisse nefas placidi tumuere 2 leones,
tum cunctis cecidere iubae, puduitque relatum
15aspicere, et totas duxere in lumina frontes.
at non te primo fusum novus obruit ictu
ille pudor: mansere animi, virtusque cadenti
a media iam morte redit, nec protinus omnes
terga dedere minae, sicut sibi conscius alti
20vulneris adversum moriens it miles in hostem 3 4 [p. 118]
attollitque manum et ferro labente minatur:
sic piger ille gradu solitoque exutus honore
firmat hians oculos animamque hostemque requirit.
Magna tamen subiti tecum solacia leti,
25victe. feres, quod te maesti populusque patresque,
ceu notus caderes tristi gladiator harena,
ingemuere mori; magni quod Caesaris ora
inter tot Scythicas Libycasque, et 5 litore Rheni
et Pharia de gente feras, quas perdere vile est,
30unius amissi tetigit iactura leonis.