Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[72] Proderit non tantum quales esse soleant boni viri dicere formamque eorum et lineamenta deducere, sed quales fuerint narrare et exponere, Catonis illud ultimum ac fortissimum vulnus, per quod libertas emisit 1 animam, Laeli sapientiam et cum suo Scipione concordiam, alterius Catonis domi forisque egregia facta, Tuberonis ligneos lectos, cum in publicum sternerent, haedinasque pro stragulis pelles et [p. 104] ante ipsius Iovis cellam adposita conviviis vasa fictilia Quid aliud paupertatem in Capitolio consecrare ? Ut nullum aliud factum eius habeam, quo illum Catonibus inseram, hoc parum credimus ? Censura fuit illa, non cena.
1 emisit Stephanus; amisit BA.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.