Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[64] Sed utrumque iungamus. Namque [p. 98] et sine radice inutiles rami sunt et ipsae radices iis, quae genuere, adiuvantur. Quantum utilitatis manus habeant, nescire nulli licet, aperte iuvant; cor illud, quo manus vivunt, ex quo impetum sumunt, quo moventur, latet. Idem dicere de praeceptis possum: aperta sunt, decreta vero sapientiae in abdito. Sicut sanctiora sacrorum tantum initiati sciunt, ita in philosophia arcana illa admissis receptisque in sacra ostenduntur; at praecepta et alia eiusmodi profanis quoque nota sunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.