Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6] Pauperi ut agat divitem monstras; hoc quomodo manente paupertate fieri potest ? Ostendis esurienti quid tamquam satur faciat; fixam potius medullis famem detrahe. " Idem tibi de omnibus vitiis dico: ipsa removenda sunt, non praecipiendum quod fieri illis manentibus non potest. Nisi opiniones falsas, quibus laboramus, expuleris, nec avarus, quomodo pecunia utendum sit, exaudiet, nec timidus, quomodo periculosa contemnat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.