Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[27] "Si dubia sunt," inquit, " quae praecipis, probationes adicere debebis; ergo illae, non praecepta proficient." Quid, quod etiam sine probationibus ipsa monentis auctoritas prodest ? Sic quomodo iurisconsultorum valent responsa, etiam si ratio non redditur. Praeterea ipsa, quae praecipiuntur, per se multum habent ponderis, utique si aut carmini intexta sunt aut prosa oratione in sententiam [p. 30] coartata, sicut illa Catoniana: " emas non quod opus est, sed quod necesse est; quod non opus est, asse earum est," qualia sunt illa aut reddita oraculo aut similia: " tempori parce," " te nosce."
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.