Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[11] Sic amico utere, sic cive, sic socio. Quare ? Quia iustum est. Omnia ista mihi de iustitia locus tradit. Illic invenio aequitatem per se expetendam, nec metu nos ad illam cogi nec mercede conduci, non esse iustum, cui quidquam in hac virtute placet praeter ipsam. Hoc cum persuasi mihi et perbibi, 1 quid ista praecepta proficiunt, quae eruditum docent ? Praecepta dare scienti supervacuum est, nescienti parum. Audire enim debet non tantum, quid sibi praecipiatur, sed etiam quare.
1 perbibi later MSS.; perhibi BA.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.