[9] Huic rationem servire iusserunt et fecerunt animalis generosissimi summum 1 bonum demissum et ignobile, praeterea mixtum portentosumque et ex diversis ac male 2 congruentibus membris. Nam ut ait Vergilius noster in Scylla
Prima hominis facies et pulchro pectore virgoHuic tamen Scyllae fera animalia adiuncta sunt, horrenda, velocia; at isti sapientiam ex quibus conposuere portentis !
Pube tenus, postrema inmani corpore pistrix
Delphinum caudas utero commissa luporum.