Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[24] " Quid ergo ? " inquit, " sapiens non est beatior, [p. 462] qui diutius vixit, quem nullus avocavit dolor, quam ille, qui cum mala fortuna semper luctatus est ?" Responde mihi: numquid et melior est et honestior ? Si haec non sunt, ne beatior quidem est. Rectius vivat oportet, ut beatius vivat; si rectius non potest, ne beatius quidem. 1 Non intenditur virtus, ergo ne beata quidem vita, quae ex virtute est. Virtus enim tantum bonum est, ut istas accessiones minutas non sentiat, brevitatem aevi et dolorem et corporum varias offensiones. Nam voluptas non est digna, ad quam respiciat.
1 ne beatius quidem later MSS.; ne beatus quidem BA.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.