Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[20] Deinde si sapiens, cui corpus molestum est, nec miser habebitur nec beatus, sed in medio 1 relinquetur, vita quoque eius nec adpetenda erit nec fugienda. Quid autem tam absurdum quam sapientis vitam adpetendam non esse ? Aut quid tam extra fidem quam esse aliquam vitam nec adpetendam nec fugiendam ? Deinde si [p. 460] damna corporis miserum non faciunt, beatum esse patiuntur. Nam quibus potentia non est in peiorem transferendi 2 statum, ne interpellandi quidem optimum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.