Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7] Nihil privatim, nihil publice stabile est; tam hominum quam urbium fata volvuntur. Inter placidissima terror existit nihilque extra tumultuantibus causis mala, unde minime exspectabantur, erumpunt Quae domesticis bellis steterant regna, quae externis, inpellente nullo ruunt. Quota quaeque felicitatem civitas pertulit ? Cogitanda ergo sunt omnia et animus adversus ea, [p. 436] quae possunt evenire, firmandus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.