[20] Incredibilest, mi Lucili, quam facile etiam magnos viros dulcedo orationis abducat vero. Ecce Posidonius, ut mea fert opinio, ex is 1 qui plurimum philosophiae contulerunt, dum vult describere primum, quemadmodum alia torqueantur fila, alia ex molli solidoque ducantur, deinde quemadmodum tela suspensis [p. 410] ponderibus rectum stamen extendet, quemadmodum subtemen insertum, quod duritiam utrimque 2 conprimentis tramae remolliat, spatha coire cogatur et iungi. Textrini quoque artem a sapientibus dixit iuventam, oblitus postea repertum hoc subtilius genus, in quo
Tela iugo vincta 3 est, stamen secernit harundo,Quid, si contigisset illi adire 5 has nostri temporis telas, quibus 6 vestis nihil celatura conficitur, in qua non dico nullum corpori auxilium, sed nullum pudori est?
Inseritur medium radiis subtemen acutis,
Quod lato paviunt 4 insecti pectine dentes.