Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[19] Ecce vir fortis ac strenuus! Ipsam hostis sui victoriam vicit. " Nihil," inquit, " perdidi "; dubitare illum coegit, an vicisset. "Omnia mea mecum [p. 54] sunt 1 ; " hoc ipsum est nihil bonum putare, quod eripi possit. Miramur animalia quaedam, quae per medios ignes sine noxa corporum transeant; quanto hic mirabilior vir, qui per ferrum et ruinas et ignes inlaesus et indemnis evasit! Vides, quanto facilius sit totam gentem quam unum virum vincere ? Haec vox illi communis est cum Stoico. Aeque et hic intacta bona per concrematas urbes fert. Se enim ipso contentus est. Hoc felicitatem suam fine designat.
1 id est iustitia, virtus, prudentia, after sunt, most MSS.; deleted by Buecheler.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.