Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] Sapientis quidem animus totam molem eius amplectitur nec minus illam velociter obit quam caelum acies nostra; nobis autem, quibus perrumpenda caligo est et quorum visus in proximo deficit, singula quaeque ostendi facilius possunt universi nondum capacibus. Faciam ergo quod exigis, et philosophiam in partes, non in frusta, 1 dividam. Dividi enim illam, non concidi, utile est. Nam conprehendere quemadmodum maxima ita minima difficile est.
1 frusta later MSS.; frustra B.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.