Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[15] Quicquid ex tribus defuit, turbat et cetera. Quid enim prodest inter se 1 aestimati habere omnia, si sis in impetu nimius ? Quid prodest impetus repressisse et habere cupiditates in tua 2 potestate, si in ipsa rerum actione tempora ignores nec scias quando quidque et ubi et quemadmodum agi debeat ? Aliud est enim dignitates et pretia rerum nosse, aliud articulos, aliud impetus refrenare et ad agenda ire, non ruere. Tunc ergo vita concors sibi est, ubi actio non destituit impetum, impetus ex dignitate rei [p. 388] cuiusque concipitur proinde remissus vel acrior, 3 prout illa digna est peti.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.