previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Rem utilem desideras et ad sapientiam 1 [p. 378] properanti necessariam, dividi philosophiam et ingens corpus eius in membra disponi. Facilius enim per partes in cognitionem 2 totius adducimur. Utinam quidem quemadmodum universa mundi facies in conspectum venit, ita philosophia tota nobis posset occurrere, simillimum mundo spectaculum. Profecto enim omnes mortales in admirationem sui raperet relictis iis, quae nunc magna magnorum ignorantia credimus. Sed quia contingere hoc non potest, est sic 3 nobis aspicienda, 4 quemadmodum mundi secreta cernuntur.

[2] Sapientis quidem animus totam molem eius amplectitur nec minus illam velociter obit quam caelum acies nostra; nobis autem, quibus perrumpenda caligo est et quorum visus in proximo deficit, singula quaeque ostendi facilius possunt universi nondum capacibus. Faciam ergo quod exigis, et philosophiam in partes, non in frusta, 5 dividam. Dividi enim illam, non concidi, utile est. Nam conprehendere quemadmodum maxima ita minima difficile est. [3] Discribitur in tribus populus, in centurias exercitus. Quicquid in maius crevit, facilius agnoscitur, si discessit in partes, quas, ut dixi, innumerabiles esse et parvulas non oportet. Idem enim vitii habet nimia quod nulla divisio; simile confuso est, quidquid usque in pulverem sectum est. [p. 380]

[4] Primum itaque, si videtur 6 tibi, dicam, inter sapientiam et philosophiam quid intersit. Sapientia perfectum bonum est mentis humanae. Philosophia sapientiae amor est et adfectatio. Haec eo tendit, 7 quo illa pervenit. Philosophia unde dicta sit, apparet. Ipso enim nomine fatetur quid amet. 8

[5] Sapientiam quidam ita finierunt, ut dicerent divinorum et humanorum scientiam. Quidam ita: sapientia est nosse divina et humana et horum causas. Supervacua mihi haec videtur adiectio, quia causae divinorum humanorumque pars divinorum sunt. Philosophiam quoque fuerunt qui aliter atque aliter finirent. Alii studium illam virtutis esse dixerunt, alii studium corrigendae mentis, a quibusdam dicta est adpetitio rectae rationis. [6] Illud quasi constitit, aliquid inter philosophiam et sapientiam interesse. Neque enim fieri potest ut idem sit quod adfectatur et quod adfectat. Quomodo multum inter avaritiam et pecuniam interest, cum illa cupiat, haec concupiscatur, sic inter philosophiam et sapientiam. Haec enim illius effectus ac praemium est; illa venit, ad hanc venitur. 9 Sapientia est, quam Graeci σοφίαν vocant. [7] Hoc verbo Romani quoque utebantur, sicut philosophia nunc quoque utuntur. Quod et togatae [p. 382] tibi antiquae probabunt et inscriptus Dossenni monumento titulus:

Hospes resiste et sophian Dossenni lege.

[8] Quidam ex nostris, quamvis philosophia studium virtutis esset et haec peteretur, illa peteret, tamen non putaverunt illas distrahi posse. Nam nec philosophia sine virtute est nec sine philosophia virtus. Philosophia studium virtutis est, sed per ipsam virtutem; nec virtus autem esse sine studio sui potest nec virtutis studium sine ipsa. Non enim quemadmodum in iis, qui aliquid ex distanti loco ferire conantur, alibi est qui petit, alibi quod petitur. Nec quemadmodum itinera quae ad urbes perducunt, sic viae ad virtutem sunt 10 extra ipsam; ad virtutem venitur per ipsam; cohaerent inter se philosophia virtusque.

[9] Philosophiae tres partes esse dixerunt et maximi et plurimi auctores: moralem, naturalem, rationalem. Prima conponit animum. Secunda rerum naturam scrutatur. Tertia proprietates verborum exigit et structuram et argumentationes, ne pro vero falsa subrepant. Ceterum inventi sunt et qui in pauciora philosophiam et qui in plura diducerent. [10] Quidam ex Peripateticis quartam partem adiecerunt 11 civilem, quia propriam quandam exercitationem desideret et [p. 384] circa aliam materiam occupata sit. Quidam adfecerunt his partem, quam οἰκονομικὴν vocant, administrandae familiaris rei scientiam. Quidam et de generibus vitae locum separaverunt. Nihil autem horum non in illa 12 parte morali reperietur.

[11] Epicurei duas partes philosophiae putaverunt esse, naturalem atque moralem; rationalem removerunt. Deinde cum ipsis rebus cogerentur ambigua secernere, falsa sub specie veri latentia coarguere, ipsi quoque locum, quem de iudicio et regula appellant, alio nomine rationalem induxerunt, sed eum accessionem esse naturalis partis existimant.

[12] Cyrenaici naturalia cum rationalibus sustulerunt et contenti fuerunt monilibus, sed hi quoque quae removent, aliter inducunt. In quinque enim partes moralia dividunt, ut una sit de fugiendis et petendis, altera de adfectibus, tertia de actionibus, quarta de causis, quinta de argumentis. Causae rerum ex naturali parte sunt, argumenta ex rationali. 13 Ariston Chius non tantum supervacuas esse dixit naturalem et rationalem, 14 sed etiam contrarias. [13] Moralem [p. 386] quoque, quam solam reliquerat, circumcidit; nam eum locum, qui monitiones continet, sustulit et paedagogi esse dixit, non philosophi, tamquam quidquam aliud sit sapiens quam humani generis paedagogus.

[14] Ergo cum tripertita sit philosophia, moralem eius partem primum incipiamus disponere. Quam in tria rursus dividi placuit, ut prima esset inspectio suum cuique distribuens et aestimans quanto quidque dignum sit, maxime utilis. Quid enim est tam necessarium quam pretia rebus inponere ? Secunda de impetu, de actionibus tertia. 15 Primum enim est, ut quanti 16 quidque sit iudices, secundum, ut impetum ad illa capias ordinatum temperatumque, tertium, ut inter impetum tuum actionemque conveniat, ut in omnibus istis tibi ipse consentias.

[15] Quicquid ex tribus defuit, turbat et cetera. Quid enim prodest inter se 17 aestimati habere omnia, si sis in impetu nimius ? Quid prodest impetus repressisse et habere cupiditates in tua 18 potestate, si in ipsa rerum actione tempora ignores nec scias quando quidque et ubi et quemadmodum agi debeat ? Aliud est enim dignitates et pretia rerum nosse, aliud articulos, aliud impetus refrenare et ad agenda ire, non ruere. Tunc ergo vita concors sibi est, ubi actio non destituit impetum, impetus ex dignitate rei [p. 388] cuiusque concipitur proinde remissus vel acrior, 19 prout illa digna est peti.

[16] Naturalis pars philosophiae in duo scinditur: corporalia et incorporalia. Utraque dividuntur in suos, ut ita dicam, gradus. Corporum locus in hos primum, in ea quae faciunt et quae ex his gignuntur; gignuntur autem elementa. Ipse de 20 elementis locus, ut quidam putant, simplex est, ut quidam, in materiam et causam omnia moventem et elementa dividitur.

[17] Superest ut rationalem partem philosophiae dividam. Omnis oratio aut continua est aut inter respondentem et interrogantem discissa. Hanc διαλεκτικήν, illam ῥητορικὴν placuit vocari. Ῥητορικὴ verba curat et sensus et ordinem; διαλεκτικὴ in duas partes dividitur, in verba et significationes, id est in res quae dicuntur et vocabula quibus dicuntur. Ingens deinde sequitur utriusque divisio. Itaque hoc loco finem faciam et

Summa sequar fastigia rerum;
alioqui si voluero facere partium partes, quaestionum liber fiet. [18] Haec, Lucili virorum optime, quo minus legas non deterreo, dummodo quicquid legeris, 21 ad mores statim referas.

Illos conpesce, marcentia in te excita, soluta constringe, contumacia doma, cupiditates tuas [p. 390] publicasque quantum potes vexa; et istis dicentibus " quo usque eadem?" responde: "ego debebam dicere 'quo usque eadem peccabitis?'" [19] Remedia ante vultis quam vitia desinere? Ego vero eo magis dicam et, quia recusatis, perseverabo. Tunc incipit medicina proficere, ubi in corpore alienato dolorem tactus expressit. Dicam etiam invitis profutura. Aliquando aliqua ad vos non blanda vox veniat, et quia verum singuli audire non vultis, publice audite.

[20] Quo usque fines possessionum propagabitis ? Ager uni domino, qui populum cepit, angustus est. Quo usque arationes vestras 22 porrigetis, ne provinciarum quidem spatio 23 contenti circumscribere praediorum modum ? Inlustrium fluminum per privatum decursus est et amnes magni magnarumque gentium termini usque ad ostium a fonte vestri sunt. Hoc quoque parum est, nisi latifundiis vestris maria cinxistis, nisi trans Hadriam et Ionium Aegaeumque vester vilicus regnat, nisi insulae, ducum domicilia magnorum, inter vilissima rerum numerantur. Quam vultis late possidete, sit fundus quod aliquando imperium vocabatur; facite vestrum quicquid potestis, dum plus sit alieno.

[21] Nunc vobiscum loquor, quorum aeque spatiose luxuria quam illorum avaritia diffunditur. Vobis [p. 392] dico: quo usque nullus erit lacus cui non villarum vestrarum fastigia immineant? Nullum flumen cuius non ripas aedificia vestra praetexant? Ubicumque scatebunt aquarum calentium venae, ibi nova deversoria luxuriae excitabuntur. Ubicumque in aliquem sinum litus curvabitur, vos protinus fundamenta iacietis 24 nec contenti solo nisi quod manu feceritis, mare 25 agetis introrsus. Omnibus licet locis tecta vestra resplendeant, aliubi inposita montibus in vastum terrarum marisque prospectum, aliubi ex plano in altitudinem montium educta, cum multa aedificaveritis, cum ingentia, tamen et singula corpora estis et parvola. Quid prosunt multa cubicula ? In uno iacetis, Non est vestrum ubicumque non estis.

[22] Ad vos deinde transeo, quorum profunda et insatiabilis gula hinc maria scrutatur, hinc terras, alia hamis, alia laqueis, alia retium variis generibus cum magno labore persequitur; nullis animalibus nisi ex fastidio pax est. Quantulum 26 ex istis epulis, quae per tot comparatis manus, fesso voluptatibus ore libatis ? Quantulum ex ista fera periculose capta dominus crudus ac nauseans gustat ? Quantulum ex tot conchyliis tam longe advectis per istum stomachum inexplebilem labitur? Infelices, ecquid 27 intellegitis maiorem vos famem habere quam ventrem ?

[23] Haec aliis dic, ut dum dicis, audias ipse; scribe, [p. 394] ut dum scribis, legas, omnia ad mores et ad sedandam rabiem adfectuum referens. Stude, non ut plus aliquid scias, sed ut melius. VALE.

1 ad sapientiam later MSS.; sapientem B.

2 cognitionem later MSS.; cogitationem B.

3 est sic Buecheler; et sic B; et sic erit later MSS.

4 aspicienda Mentel.; abscienda B.

5 frusta later MSS.; frustra B.

6 si videtur Haase; si ut videtur MSS.

7 eo tendit Cornelissen; ostendit B.

8 quid amet Madvig; quidam et B.

9 venitur Hense; itur MSS. W. Schultz argues that § 7 (sapientia ... Dossenni lege) has by some error been transferred from its proper position after quo illa pervenit in § 4 to its present place, where it disturbs the sequence of the thought.

10 sic ... sunt added by Buecheler, giving the general sense; there is a lacuna in B, in which traces of a corrupt text can be made out.

11 adiecerunt later MSS.; adicerent B.

12 non in illa the later MSS.; non illa B.

13 rationali later MSS.; morali B. Buecheler thinks that a phrase neutrum ex morali may have dropped out—" neither belongs to the ' moral.' "

14 rationalem later MSS.; formalem B.

15 This is the order followed by Buecheler; B gives secunda de actionibus tertia de impetu.

16 quanti Muretus; quantum B.

17 inter se Gloeckner; inter B.

18 tua later MSS.; sua B.

19 vel acrior some later MSS.; acrior B; acriorque other MSS.

20 ipse de one later MS.; de is omitted by B and the rest.

21 legeris later MSS.; elegeris B.

22 arationes vestras Erasmus; a rationib; vestris B.

23 spatio de Jan; statione B.

24 iacietis later MSS.; facietis B.

25 mares. MS. of Gruter; anne B.

26 quantulum later MSS.; quantulum est B.

27 ecquid Gronovius; esse quid B.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: