Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[29] Altera significatio talis est: per quod in mala incidimus, bonum non est. Huic propositioni non erit consequens per [p. 340] divitias nos aut per voluptates in mala incidere; aut si per divitias in multa mala incidimus, non tantum bonum non sunt divitiae, sed malum sunt; vos autem illas dicitis tantum bonum non esse. Praeterea," inquit, "conceditis divitias habere aliquid usus. Inter commoda illas numeratis; atqui eadem ratione ne 1 commodum quidem erunt. Per illas enim multa nobis incommoda eveniunt."
1 ne inserted by Fickert.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.