Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[26] Quidam ex nostris adversus hoc sic respondent: " Putemus pecuniam bonum esse undecumque [p. 338] sumptam; non tamen ideo ex sacrilegio pecunia est, etiam si ex sacrilegio sumitur. Hoc sic intellege: in eadem urna et aurum est et vipera. Si aurum ex urna sustuleris, quia illic et vipera est, non ideo, inquam, mihi urna aurum dat, quia viperam habet, sed aurum dat, cum et viperam habeat. Eodem modo ex sacrilegio lucrum fit, non quia turpe et sceleratum est sacrilegium, sed quia et lucrum habet. Quemadmodum in illa urna vipera malum est, non aurum, quod cum vipera iacet, sic in sacrilegio malum est scelus, non lucrum."
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.