Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[18] Negat quicquam esse hac, ut ait, pisatione efficacius; videlicet frigus excludit et ventum. Minus praeterea movetur et ob hoc nascentes radices prodire patitur ac solum adprendere, quas necesse est cereas 1 adhuc et precario haerentes levis quoque revellat agitatio. Rapum 2 autem arboris, antequam obruat, radit. 3 Ex omni enim materia, quae nudata est, ut ait, radices exeunt novae. Non plures autem super terram eminere debet truncus quam tres aut quattuor pedes. Statim enim ab imo vestietur nec magna pars quemadmodum in olivetis veteribus arida et retorrida erit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.