Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8] Deinde nihil interest, quam magnus sit adfectus; [p. 290] quantumcumque est, parere nescit, consilium non accipit. Quemadmodum rationi nullum animal optemperat, non ferum, non domesticum et mite, natura enim illorum est surda suadenti; sic non secuntur, non audiunt adfectus, quantulicumque sunt. Tigres leonesque numquam feritatem exuunt, aliquando summittunt, et cum minime expectaveris, exasperatur torvitas mitigata. Numquam bona fide vitia mansuescunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.