previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Peperceram tibi et quicquid nodosi adhuc supererat, praeterieram, contentus quasi gustum tibi dare eorum, quae a nostris dicuntur, ut probetur virtus ad explendam beatam vitam sola satis efficax. Iubes me quicquid est interrogationum aut nostrarum aut ad traductionem nostram excogitatarum comprendere. Quod si facere voluero, non erit epistula, sed liber. Illud totiens testor, hoc me argumentorum genere [p. 286] non delectari. Pudet in aciem descendere pro dis hominibusque susceptam subula armatum.

[2] " Qui prudens est, et temperans est. Qui temperans est, et constans. Qui constans est, inperturbatus est. Qui inperturbatus est, sine tristitia est. Qui sine tristitia est, beatus est; ergo prudens beatus est et prudentia ad beatam vitam satis est."

[3] Huic collectioni hoc modo Peripatetici quidam respondent, ut inperturbatum et constantem et sine tristitia sic interpretentur, tamquam inperturbatus dicatur, qui raro perturbatur et modice, non qui numquam. Item sine tristitia eum dici aiunt, qui non est obnoxius tristitiae nec frequens nimiusve in hoc vitio. Illud enim humanam naturam negare, alicuius animum inmunem esse tristitia. Sapientem non vinci maerore, ceterum tangi. Et cetera in hunc modum sectae suae respondentia. [4] Non his tollunt adfectus, sed temperant. Quantulum autem sapienti damus, si inbecillissimis fortior est et maestissimis laetior et effrenatissimis moderatior et humillimis maior ? Quid, si miretur velocitatem suam Ladas 1 ad claudos debilesque respiciens ?

Illa vel intactae segetis per summa volaret Gramina nec cursu teneras laesisset aristas, Vel mare per medium fluctu suspensa tumenti Ferret iter celeres nec tingueret aequore plantas. [p. 288] Haec est pernicitas per se aestimata, non quae tardissimorum conlatione laudatur. Quid, si sanum voces leviter febricitantem ? Non est bona valitudo mediocritas morbi. " [5] Sic," inquit, "sapiens inperturbatus dicitur, quomodo apyrina dicuntur, non quibus nulla inest duritia granorum, sed quibus minor." Falsum est. Non enim deminutionem malorum in bono viro intellego, sed vacationem; nulla debent esse, non parva. Nam si ulla sunt, crescent et interim inpedient. Quomodo oculos maior et perfecta suffusio excaecat, sic modica turbat.

[6] Si das aliquos adfectus sapienti, inpar illis erit ratio et velut torrente quodam auferetur, praesertim cum illi non unum adfectum des, 2 cum quo conluctetur, sed omnis. Plus potest quamvis mediocrium turba quam posset unius magni violentia. [7] Habet pecuniae cupiditatem, sed modicam. Habet ambitionem, sed non concitatam. Habet iracundiam, sed placabilem. Habet inconstantiam, sed minus vagam ac mobilem. Habet libidinem non insanam. Melius cum illo ageretur, qui unum vitium integrum haberet, quam cum eo, qui leviora quidem, sed omnia.

[8] Deinde nihil interest, quam magnus sit adfectus; [p. 290] quantumcumque est, parere nescit, consilium non accipit. Quemadmodum rationi nullum animal optemperat, non ferum, non domesticum et mite, natura enim illorum est surda suadenti; sic non secuntur, non audiunt adfectus, quantulicumque sunt. Tigres leonesque numquam feritatem exuunt, aliquando summittunt, et cum minime expectaveris, exasperatur torvitas mitigata. Numquam bona fide vitia mansuescunt. [9] Deinde, si ratio proficit, ne incipient quidem adfectus; si invita ratione coeperint, invita perseverabunt. Facilius est enim initia illorum prohibere quam impetum regere. Falsa est itaque ista mediocritas et inutilis, eodem loco habenda, quo si quis diceret modice insaniendum, modice aegrotandum. [10] Sola virtus habet, non recipiunt animi mala temperamentum. Facilius sustuleris illa quam rexeris. Numquid dubium est, quin vitia mentis humanae inveterata et dura, quae morbos vocamus, inmoderata sint, ut avaritia, ut crudelitas, ut inpotentia 3 ? Ergo inmoderati sunt et adfectus.

[11] Ab his enim ad illa transitur. Deinde si das aliquid iuris tristitiae, timori, cupiditati, ceteris motibus 4 pravis, non erunt in nostra potestate. Quare ?Quia extra nos sunt, quibus inritantur. Itaque crescent, prout magnas habuerint 5 minoresve causas, quibus concitentur. Maior erit timor, si plus, quo exterreatur, aut propius aspexerit, acrior cupiditas, quo [p. 292] illam amplioris rei spes evocaverit. [12] Si in nostra potestate non est, an sint adfectus, ne illud quidem est, quanti sint; si ipsis permisisti incipere, cum causis suis crescent tantique erunt, quanti fient. Adice nunc, quod ista, quamvis exigua sint, in maius excedunt. Numquam perniciosa servant modum. Quamvis levia initia morborum serpunt et aegra corpora minima interdum mergit accessio.

[13] Illud vero cuius dementiae est, credere, quarum rerum extra nostrum arbitrium posita principia sunt, earum nostri esse arbitrii terminos ? Quomodo ad id timendum satis valeo, ad quod prohibendum parum valui, cum facilius sit excludere quam admissa conprimere? [14] Quidam ita distinxerunt, ut dicerent: " Temperans ac prudens positione quidem mentis et habitu tranquillus est, eventu non est. Nam, quantum ad habitum mentis suae, non perturbatum nec contristatur nec timet, sed multae extrinsecus causae incidunt, quae illi perturbationem adferant." [15] Tale est, quod volunt dicere: iracundum quidem illum non esse, irasci tamen aliquando; et timidum quidem non esse, timere tamen aliquando; id est, vitio timoris carere, adfectu non carere. Quod si recipitur, usu frequenti timor transibit in vitium, et ira in [p. 294] animum admissa habitum illum ira parentis animi retexet. [16] Praeterea si non contemnit venientes extrinsecus causas et aliquid timet, cum fortiter eundum erit adversus tela, ignes, pro patria, legibus, libertate, cunctanter exibit et animo recedente.

[17] Non cadit autem in sapientem haec diversitas mentis.

Illud praeterea iudico observandum, ne duo, quae separatim probanda sunt, misceamus. Per se enim colligitur unum bonum esse, quod honestum, per se rursus, ad vitam beatam satis esse virtutem. Si unum bonum est, quod honestum, omnes concedunt ad beate vivendum sufficere virtutem; e contrario non remittetur, si beatum sola virtus facit, unum bonum esse, quod honestum est. [18] Xenocrates et Speusippus putant beatum vel sola virtute fieri posse, non tamen unum bonum esse, quod honestum est. Epicurus quoque iudicat eum qui 6 virtutem habeat, beatum esse, sed ipsam virtutem non satis esse ad beatam vitam, quia beatum efficiat voluptas, quae ex virtute est, non ipsa virtus. Inepta distinctio. Idem enim negat umquam virtutem esse sine voluptate; ita si ei iuncta semper est atque inseparabilis, et sola satis est. Habet enim secum voluptatem, sine qua non est, etiam cum sola est. [19] Illud autem absurdum est, quod dicitur beatum quidem futurum vel sola virtute, non futurum autem perfecte beatum. Quod [p. 296] quemadmodum fieri possit, non reperio. Beata enim vita bonum in se perfectum habet, inexsuperabile. Quod si est, perfecte beata est.

Si deorum vita nihil habet maius aut melius, beata autem vita divina est; nihil habet, in quod amplius possit attolli. [20] Praeterea si beata vita nullius est indigens, omnis beata vita perfecta est eademque est et beata et beatissima. Numquid dubitas, quin beata vita summum bonum sit ? Ergo si summum bonum habet, summe beata est. Quemadmodum summum bonum adiectionem non recipit (quid enim supra summum erit ?), ita ne beata quidem vita, quae sine summo bono non est. Quod si aliquem magis beatum induxeris, induces et multo magis; innumerabilia discrimina summi boni facies, cum summum bonum intellegam, quod supra se gradum non habet. [21] Si est aliquis minus beatus quam alius, sequitur, ut hic alterius vitam beatioris magis concupiscet quam suam. Beatus autem nihil suae praefert. Utrumlibet ex his incredibile est: aut aliquid beato restare, quod esse quam quod est malit, aut id illum non malle, quod illo 7 melius est. Utique enim quo prudentior est, hoc magis se ad id, quod est optimum, extendet et id omni modo consequi cupiet. Quomodo autem beatus est, qui cupere etiamnunc potest, immo qui debet ? [22] Dicam, quid sit, ex quo veniat hic error: [p. 298] nesciunt beatam vitam unam esse. In optimo illam statu ponit qualitas sua, non magnitudo. Itaque in aequo est longa et brevis, diffusa et angustior, in multa loca multasque partes distributa et in unum coacta. Qui illam numero aestimat et mensura et partibus, id illi, quod habet eximium, eripit. Quid autem est in beata vita eximium ? Quod plena est.

[23] Finis, ut puto, edendi bibendique satietas est. Hic plus edit, ille minus; quid refert ? Uterque iam satur est. Hic plus bibit, ille minus; quid refert ? Uterque non sitit. Hic pluribus annis vixit, hic paucioribus; nihil interest, si tam illum multi anni beatum fecerunt quam hunc pauci. Ille, quem tu minus beatum vocas, non est beatus; non potest nomen inminui.

[24] " Qui fortis est, sine timore est. Qui sine timore est, sine tristitia est. Qui sine tristitia est, beatus est." Nostrorum haec interrogatio est. Adversus hanc sic respondere conantur: falsam nos rem et controversiosam pro confessa vindicare, eum, qui fortis est, sine timore esse. "Quid ergo?" inquit, "fortis inminentia mala non timebit? Istuc dementis alienatique, non fortis est. Ille vero," inquit, "moderatissime timet, sed in totum extra metum non est."

[25] Qui hoc dicunt, rursus in idem revolvuntur, ut illis [p. 300] virtutum loco sint minora vitia. Nam qui timet quidem, sed rarius et minus, non caret malitia, sed leviore vexatur. " At enim dementem puto, qui mala imminentia non extimescit." Verum est, quod dicis, si mala sunt; sed si scit mala illa non esse et unam tantum turpitudinem malum iudicat, debebit secure pericula aspicere et aliis timenda contemnere. Aut si stulti et amentis est mala non timere, quo quis prudentior est, hoc timebit magis. " [26] Ut vobis," inquit, " videtur, praebebit se periculis fortis." Minime; non timebit illa, sed vitabit. Cautio illum decet, timor non decet. "Quid ergo?" inquit, "mortem, vincla, ignes, alia tela fortunae non timebit ? " Non. Scit enim illa non esse mala, sed videri. Omnia ista humanae vitae formidines 8 putat. [27] Describe captivitatem, verbera, catenas, egestatem et membrorum lacerationes vel per morbum vel per iniuriam et quicquid aliud adtuleris: inter lymphatos metus numerat. Ista timidis timenda sunt. An id existimas malum, ad quod aliquando nobis nostra sponte veniendum est?

[28] Quaeris quid sit malum ? Cedere iis, quae mala vocantur, et illis libertatem suam dedere, pro qua [p. 302] cuncta patienda sunt. Perit libertas, nisi illa contemnimus, quae nobis iugum inponunt. Non dubitarent, quid conveniret forti viro, si scirent, quid esset fortitudo. Non est enim inconsulta temeritas nec periculorum amor nec formidabilium adpetitio; scientia est distinguendi, quid sit malum et quid non sit. Diligentissima in tutela sui 9 fortitudo est et eadem patientissima eorum, quibus falsa species malorum est. " [29] Quid ergo ? Si ferrum intentatur cervicibus viri fortis, si pars subinde alia atque alia suffoditur, si viscera sua in sinu suo vidit, si ex intervallo, quo magis tormenta sentiat, reperitur et per adsiccata viscera recens demittitur sanguis, non timet? Istum tu dices nec dolere?" Iste vero dolet. Sensum enim hominis nulla exuit virtus. Sed non timet; invictus ex alto dolores suos spectat. Quaeris quis tunc animus illi sit ? Qui aegrum amicum adhortantibus.

[30] " Quod malum est, nocet. Quod nocet, deteriorem facit. Dolor et paupertas deteriorem non faciunt; ergo mala non sunt." "Falsum est," inquit, "quod proponitis; non enim, si quid nocet, etiam deteriorem facit. Tempestas et procella nocet gubernatori, non tamen illum deteriorem facit." [31] Quidam e Stoicis ita adversus hoc respondent: deteriorem fieri [p. 304] gubernatorem tempestate ac procella, quia non possit id, quod proposuit, efficere nec tenere cursum suum; deteriorem illum in arte sua non fieri, in opere fieri. Quibus Peripateticus "ergo," inquit, "et sapientem deteriorem faciet paupertas, dolor et quicquid aliud tale fuerit. Virtutem enim illi non eripiet, sed opera eius inpediet." [32] Hoc recte diceretur, nisi dissimilis esset gubernatoris condicio et sapientis. Huic enim propositum est in vita agenda non utique, quod temptat, efficere, sed omnia recte facere. Gubernatori propositum est utique navem in portum perducere. Artes ministrae sunt, praestare debent, quod promittunt. Sapientia domina rectrixque est; artes serviunt vitae, sapientia imperat.

[33] Ego aliter respondendum iudico: nec artem gubernatoris deteriorem ulla tempestate fieri nec ipsam administrationem artis. Gubernator tibi non felicitatem promisit, sed utilem operam et navis regendae scientiam. Haec eo magis apparet, quo illi magis aliqua fortuita vis obstitit. Qui hoc potuit dicere "Neptune, numquam hanc navem nisi rectam," arti satis fecit; tempestas non opus gubernatoris impedit, sed successum. " [34] Quid ergo ? " inquit, " non nocet gubernatori ea res, quae illum tenere portum vetat, quae conatus eius inritos efficit, quae aut refert illum aut detinet [p. 306] et exarmat ? " Non tamquam gubernatori, sed tamquam naviganti nocet; alioqui gubernator ille non est. Gubernatoris 10 artem adeo non inpedit, ut ostendat; tranquillo enim, ut aiunt, quilibet gubernator est. Navigio ista obsunt, non rectori eius, qua rector est.

[35] Duas personas habet gubernator: alteram communem cum omnibus, qui eandem conscenderunt navem: ipse quoque vector est; alteram propriam: gubernator est. Tempestas tamquam vectori nocet, non tamquam gubernatori. [36] Deinde gubernatoris ars alienum bonum est: ad eos, quos vehit, pertinet, quomodo medici ad eos, quos curat. Commune bonum est sapientis 11 : est et eorum, cum quibus vivit, et proprium ipsius. Itaque gubernatori fortasse noceatur, 12 cuius ministerium aliis 13 promissum tempestate inpeditur; sapienti non nocetur a paupertate, non a dolore, non ab aliis tempestatibus vitae. [37] Non enim prohibentur opera eius omnia, sed tantum ad alios pertinentia; ipse semper in actu est, in effectu tunc maximus, cum illi fortuna se opposuit. Tunc enim ipsius sapientiae negotium agit, quam diximus et alienum bonum esse et suum. [38] Praeterea ne aliis quidem tunc prodesse prohibetur, cum illum aliquae necessitates premunt. Propter paupertatem prohibetur docere, quemadmodum tractanda res publica sit, at illud docet, quemadmodum sit tractanda paupertas. Per totam vitam opus eius extenditur.

Ita nulla fortuna, nulla res actus sapientis excludit. [p. 308] Id enim ipsum agit, quo alia agere prohibetur. Ad utrosque casus aptus est: bonorum rector est, malorum victor. [39] Sic, inquam, se exercuit, ut virtutem tam in secundis quam in adversis exhiberet nec materiam eius, sed ipsam intueretur. Itaque nec paupertas illum nec dolor nec quicquid aliud imperitos avertit et praecipites agit, prohibet. Tu illum premi putas malis ? [40] Utitur. Non ex ebore tantum Phidias sciebat facere simulacra; faciebat ex aere. Si marmor illi, si adhuc viliorem materiam obtulisses, fecisset, quale ex illa fieri optimum posset. Sic sapiens virtutem, si licebit, in divitiis explicabit, si minus, in paupertate; si poterit, in patria, si minus, in exilio; si poterit, imperator, si minus, miles; si poterit, integer, si minus, debilis. Quamcumque fortunam acceperit, aliquid ex illa memorabile efficiet.

[41] Certi sunt domitores ferarum, qui saevissima animalia et ad occursum expavescenda 14 hominem pati subigunt 15 nec asperitatem excussisse contenti usque in contubernium mitigant. Leonibus magister manum insertat, osculatur tigrim suus custos, elephantum minimus Aethiops iubet subsidere in genua et ambulare per funem. Sic sapiens artifex est domandi mala. Dolor, egestas, ignominia, carcer, exilium [p. 310] ubique horrenda, cum ad hunc pervenere, mansueta sunt. VALE.

1 Ladas Lipsius; laudans VPb.

2 des later MSS.; sed Pb; sit corr. from sed V.

3 inpietas, after inpotentia, removed by Madvig as a gloss; inpotentia later MSS.; innocentia VPb; inimicitia V2.

4 motibus later MSS.; moribus VPb.

5 habuerint later MSS.; habuerunt VPb.

6 iudicat eum qui Koch, on the authority of MSS. cited by Fickert; iudicat cum MSS.

7 illo later MSS.; illa VPb.

8 Hense would add inanes after either humanae or formidines.

9 sui later MSS.; vi VPb.

10 alioqui gubernator ille non est. gubernatoris Buecheler; alioquin gubernatis V; alioqui bnatoris P.

11 est sapientis added by Hense.

12 noceatur Schweighaeuser; noceat MSS.

13 aliis later MSS.; abiis VP; abhis b.

14 expavescenda Gertz; expavescentia VPb.

15 subigunt Ludwig von Jan; sub iugum VPb.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: