Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Itinera ista, quae segnitiam mihi excutiunt, et valitudini meae prodesse iudico et studiis. Quare valitudinem adiuvent, vides: cum pigrum me 1 et neglegentem corporis litterarum amor faciat, aliena opera exerceor; studio quare prosint, indicabo: a lectionibus nihil 2 recessi. Sunt autem, ut existimo, necessariae, primum ne sim me uno contentus; deinde ut, cum ab aliis quaesita cognovero, tum et de inventis iudicem et cogitem de inveniendis. Alit lectio ingenium et studio fatigatum, non sine studio tamen, reficit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.