Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] Rectum iter, quod sero cognovi et lassus errando, aliis monstro. Clamo: "Vitate, quaecumque vulgo placent, quae casus adtribuit. Ad omne fortuitum bonum suspiciosi pavidique subsistite; et fera et piscis spe aliqua oblectante decipitur. Munera ista fortunae putatis? Insidiae sunt. Quisquis vestrum tutam agere vitam volet, quantum plurimum potest, ista viscata beneficia devitet, in quibus hoc quoque miserrimi fallimur; habere nos putamus, haeremus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.