Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5] Quid tibi do, ne Aetnam describas 1 in tuo carmine, ne hunc sollemnem omnibus poetis locum adtingas ? Quem quo minus Ovidius tractaret, nihil obstitit, quod iam Vergilius impleverat. Ne Severum quidem Cornelium uterque deterruit. Omnibus praeterea feliciter hic locus se dedit et qui praecesserant, non praeripuisse mihi videntur, quae dici poterant, sed aperuisse.
1 nemo ... describas Rubenius; nemo quid mandaret tibi donec aetnam describas (t) MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.