Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[18] Illud quoque proderit, ad alias cogitationes avertere animum et a dolore discedere. Cogita quid honeste, quid fortiter feceris; bonas partes tecum ipse tracta. Memoriam in ea, quae maxime miratus es, sparge. Tunc tibi fortissimus quisque et victor doloris occurrat: ille, qui cum 1 varices exsecandas praeberet, legere librum perseveravit; ille, qui non desiit ridere, cum hoc ipsum irati tortores omnia instrumenta crudelitatis suae experirentur. Non vincetur dolor ratione, qui victus est risu ?
1 cum Haase; dum MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.