Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[17] Quid est aliud, quod tibi eripi doleas? Amicos? Quis enim tibi potest 1 amicus esse ? Patriam ? Tanti enim illam putas, ut tardius cenes ? Solem ? Quem, si posses, extingueres. Quid enim umquam fecisti luce dignum ? Confitere non curiae te, non fori, non ipsius rerum naturae desiderio tardiorem ad moriendum fieri; invitus relinquis macellum, in quo nihil reliquisti.
1 amicos? quis enim tibi potest added by Madvig.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.