[33] Si rectis oculis gladios micantes videt et si scit sua nihil interesse, utrum anima per os an per iugulum exeat, beatum voca; si cum illi denuntiata sunt corporis tormenta et quae casu veniunt et quae potentioris iniuria, si vincula et exilia et vanas humanarum formidines mentium securus audit et dicit:
Non ulla laborum,Tu hodie ista denuntias; ego semper denuntiavi mihi et hominem paravi ad humana."
O virgo, nova mi facies inopinave surgit;
Omnia praecepi atque animo mecum ipse peregi.