Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[32] Hoc enim stultitiae proprium quis dixerit, ignave et contumaciter facere, quae faciat, et alio corpus inpellere, alio animum distrahique inter diversissimos motus. Nam propter illa ipsa, quibus extollit se miraturque, contempta est et ne illa quidem, quibus gloriatur, libenter facit. Si vero aliquod 1 timetur malum, eo proinde, dum expectat, quasi venisset, urgetur et quicquid ne patiatur timet, iam metu patitur.
1 aliquod later MSS.; aliquid VPb.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.