Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[18] Omnia ista nobis accedant, non haereant, ut si abducentur, sine ulla nostri laceratione discedant. Utamur illis, non gloriemur, et utamur parce tamquam depositis apud nos et abituris. Quisquis illa sine ratione possedit, non diu tenuit, ipsa enim se felicitas, nisi temperatius premit. Si fugacissimis bonis credidit, cito deseritur et, ut non deseratur, adfligitur. Paucis deponere felicitatem molliter licuit; ceteri cum iis, inter quae eminuere, labuntur et illos degravant ipsa, quae extulerant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.