Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[14] Sed ut illa praeteream, aut ista bona non sunt, [p. 122] quae vocantur, aut homo felicior deo est, quoniam quidem quae parata nobis sunt, non habet in usu deus. Nec enim libido ad illum nec epularum lautitiae nec opes nec quicquam ex his hominem inescantibus et vili voluptate ducentibus pertinet. Ergo aut non 1 incredibile est bona deo deesse aut hoc ipsum argumentum est bona non esse, quod deo desunt.
1 non added by Hense.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.