Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[26] Quid est in tormentis, quid est in aliis, quae adversa appellamus, mali ? Hoc, ut opinor, succidere mentem et incurvari et succumbere. Quorum nihil sapienti viro potest evenire; stat rectus sub quolibet pondere. Nulla illum res minorem facit; nihil illi eorum, quae ferenda sunt, displicet. Nam quicquid cadere in hominem potest, in se cecidisse non queritur. Vires suas novit. Scit se esse oneri ferendo.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.