Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[14] "Et quando," inquis, "tibi proderit istud, quod in exitu discis, 1 aut in quam rem ? " In hanc, ut exeam melior. Non est tamen quod existimes ullam aetatem [p. 52] aptiorem esse ad bonam mentem quam quae se multis experimentis, longa ac frequenti rerum paenitentia edomuit, quae ad salutaria mitigatis adfectibus venit. Hoc est huius boni tempus; quisquis senex ad sapientiam pervenit, annis pervenit. VALE.
1 discis later MSS.; dicis pVPb.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.