Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6] Quomodo ista inter se paria 1 esse possunt, cum alia optanda sint, alia aversanda ? Si volumus ista distinguere, ad primum bonum revertamur et consideremus id quale sit: animus intuens vera, peritus fugiendorum ac [p. 6] petendorum, non ex opinione, sed ex natura pretia rebus inponens, toti se inserens mundo et in omnes eius actus contemplationem suam mittens, cogitationibus actionibusque intentus, ex aequo magnus ac vehemens, asperis blandisque pariter invictus, neutri se fortunae summittens, supra omnia quae contingunt acciduntque eminens, pulcherrimus, ordinatissimus cum decore tum 2 viribus, sanus ac siccus, inperturbatus, intrepidus, quem nulla vis frangat, quem nec adtollant fortuita nec deprimant; talis animus virtus est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.