Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[36] Ceterum bona quaedam prima existimat, ad quae 1 ex proposito venit, tamquam victoriam, bonos liberos, salutem patriae. Quaedam secunda, quae non apparent nisi in rebus adversis, tamquam aequo animo pati morbum magnum, exilium. Quaedam media, quae nihilo magis secundum naturam sunt quam contra naturam, tamquam prudenter ambulare, conposite sedere. Non enim minus secundum naturam est sedere quam stare aut ambulare.
1 ad quae Hense; atque MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.