Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[32] Utraque [p. 22] ergo res sine causa animum et diffundit et mordet; nec illa gaudio nec haec metu digna est. Sola ratio inmutabilis et iudicii tenax est. Non enim servit, sed imperat sensibus. Ratio rationi par est, sicut rectum recto; ergo et virtus virtuti. Virtus 1 non aliud quam recta ratio est. 2 Omnes virtutes rationes sunt. Rationes sunt, si rectae sunt. Si rectae sunt, et pares sunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.