Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Desinamus, quod voluimus, velle. Ego certe id ago: senex ea desii velle 1 quae puer volui. In hoc unum eunt dies, in hoc noctes, hoc opus meum est, haec cogitatio: inponere veteribus malis finem. Id ago, ut mihi instar totius vitae dies sit. Nec mehercules tamquam ultimum rapio, sed sic illum aspicio, tamquam esse vel ultimus possit. [2] Hoc animo tibi hanc epistulam scribo, tamquam me cum maxime scribentem mors evocatura sit. Paratus exire sum et ideo fruar vita, quia quam diu futurum hoc sit, non nimis pendeo. Ante senectutem curavi, ut bene viverem, in senectute, ut bene moriar; bene autem mori est [p. 426] libenter mori. Da operam, ne quid umquam invitus facias. [3] Quicquid necesse futurum est repugnanti, volenti necessitas non est. Ita dico: qui imperia libens excipit, partem acerbissimam servitutis effugit, facere quod nolit. Non qui iussus aliquid facit, miser est, set qui invitus facit. Itaque sic animum conponamus, ut quicquid res exiget, id velimus et in primis ut finem nostri sine tristitia cogitemus. [4] Ante ad mortem quam ad vitam praeparandi sumus. Satis instructa vita est, sed nos in instrumenta eius avidi sumus; deesse aliquid nobis videtur et semper videbitur. Ut satis vixerimus, nec anni nec dies faciunt, sed animus. Vixi, Lucili carissime, quantum satis erat; mortem plenus exspecto. VALE.
1 senex; ea desii velle Schultess; senex eadem velle pLVPb; senex ne eadem velle videar later MSS; senex ne eadem velim Hense after Madvig.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.