Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Queror, litigo, irascor. Etiamnunc optas, quod tibi optavit nutrix tua aut paedagogus aut mater ? Nondum intellegis, quantum mali optaverint ? O quam inimica nobis sunt vota nostrorum! Eo quidem inimiciora quo cessere felicius. Iam non admiror, si omnia nos a prima pueritia mala secuntur; inter execrationes parentum crevimus. Exaudiant di nostram quoque 1 pro nobis vocem gratuitam. [2] Quousque poscemus aliquid deos ita quasi 2 nondum ipsi alere nos possimus ? Quamdiu sationibus inplebimus magnarum urbium campos ? Quamdiu nobis populus metet ? Quamdiu unius mensae instrumentum multa navigia et quidem non ex uno mari subvehent ? Taurus paucissimorum iugerum pascuo impletur; una silva elephantis pluribus sufficit; homo et terra et mari pascitur. [3] Quid ergo ? Tam insatiabilem nobis natura alvum dedit, cum tam modica corpora dedisset, ut vastissimorum edacissimorumque animalium aviditatem vinceremus? Minime. Quantulum est enim, quod naturae datur? [p. 424] Parvo illa dimittitur. Non fames nobis ventris nostri magno constat, sed ambitio. [4] Hos itaque, ut ait Sallustius, " ventri oboedientes" animalium loco numeremus, non hominum, quosdam vero ne animalium quidem, sed mortuorum. Vivit is, qui multis usui est, vivit is, qui se utitur; qui vero latitant et torpent, sic in domo sunt, quomodo in conditivo. Horum licet in limine ipso nomen marmori inscribas, mortem suam antecesserunt. VALE.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.