Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9] Nos multa alligant, multa debilitant. Diu in istis vitiis iacuimus, elui difficile est. Non enim inquinati sumus, sed infecti. Ne ab alia imagine ad aliam transeamus, hoc quaeram, quod saepe mecum dispicio: quid ita nos stultitia tam pertinaciter teneat? Primo quia non fortiter illam repellimus nec toto ad salutem impetu nitimur, deinde quia illa, quae a sapientibus viris reperta sunt, non satis credimus nec apertis pectoribus haurimus leviterque tam magnae rei insistimus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.