Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] Tamen ego non inmerito dixeram cepisse me magnam ex epistula tua voluptatem; quamvis enim ex honesta 1 causa inperitus homo gaudeat, tamen adfectum eius inpotentem et in diversum statim inclinaturum voluptatem voco, opinione falsi boni motam, inmoderatam et inmodicam. Sed ut ad propositum revertar, audi, quid me in epistula tua delectaverit: habes verba in potestate. Non effert te oratio nec longius quam destinasti trahit.
1 honesta Lipsius; homine ista MSS.; non inhonesta O. Rossbach.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.