Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7] Sed ut huius quoque diei lucellum tecum communicem, apud Hecatonem nostrum inveni cupiditatium finem etiam ad timoris remedia proficere. " Desines," inquit, "timere, si sperare desieris." Dices: "Quomodo ista tam diversa pariter eunt 1 ?" Ita est, mi Lucili: cum videantur dissidere, coniuncta sunt. Quemadmodum eadem catena et custodiam et militem copulat, sic ista, quae tam dissimilia sunt, [p. 24] pariter incedunt; spem metus sequitur Nec miror ista sic ire; utrumque pendentis animi est, utrumque futuri exspectatione solliciti.
1 eunt Volkmann; sunt MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.