Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[10] Quid me detines in eo, quem tu ipse pseudomenon appellas, de quo tantum librorum conpositum est ? Ecce tota mihi vita mentitur; hanc coargue, hanc ad verum, si acutus es, redige. Necessaria iudicat, quorum magna pars supervacua est. Etiam quae non est supervacua, nihil in se momenti habet in hoc, ut possit fortunatam beatumque praestare. Non enim statim bonum est, si quid necessarium est; aut proicimus bonum, si hoc nomen pani et polentae damus et ceteris, sine quibus vita non ducitur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.