Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7] Nemo gloriari nisi suo debet. Vitem laudamus, si fructu palmites onerat, si ipsa pondere 1 ad terram eorum, quae tulit, adminicula deducit; num quis huic illam praeferret vitem, cui aureae uvae, aurea folia dependent ? Propria virtus est in vite fertilitas, in homine quoque id laudandum est, quod ipsius est. Familiam formosam habet et domum pulchram, multum serit, multum fenerat; nihil horum in ipso est, sed circa ipsum.
1 pondere Erasmus; pondera MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.